라틴어 문장 검색

Respondit Abraham: " Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
아브라함이 대답하였다. “‘이곳에는 하느님에 대한 경외심이라고는 도무지 없어서, 사람들이 내 아내 때문에 나를 죽일 것이다.’ 하고 내가 생각하였기 때문입니다. (불가타 성경, 창세기, 20장11)
Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: " Quid cogitatis in cordibus vestris?
예수님께서는 그들의 생각을 아시고 대답하셨다. “너희는 어찌하여 마음속으로 의아하게 생각하느냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 5장22)
Et respondit eis: " Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis?
그러자 파라오가 그들에게 말하였다. “아무리 주님께서 너희와 함께 계시다 한들, 내가 너희와 너희 어린것들을 함께 내보낼 성싶으냐? 너희가 흉계를 꾸미고 있는 것이 분명하다. (불가타 성경, 탈출기, 10장10)
ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:1)
Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri mihi significari eam rem posse uno nomine, et idcirco iuncta oratione quid vellet Graecum id verbum parabam dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 7:1)
Ad respondendum necesse est cogitare de cognitionis genere quod est fidei proprium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:2)
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ".
(불가타 성경, 미카서, 6장5)
veri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium149)
ueri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 50:2)
Quae si aut parum respondere ingenio tuo aut parum mederi dolori videbuntur, cogita, quam non possit is alienae vacare consolationi, quem sua mala occupatum tenent, et quam non facile latina ei homini verba succurrant.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:2)
itaque propositione visa, quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:6)
Si ita, ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita, de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:23)
itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:3)
si nimia fuerit instantis improbitas, ultimo sibi loco respondeat quod alterius se iam colligavit amori, eius autem dictis corde non debet annuere nec eius narrationes recolere nec personae gestus imaginari, nec de eo saepius cogitare, ne propter mulieris defectum amoris pateat subintrandi materia et eius animum advertendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:13)
Cui respondit mulier: "De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;
여자가 뱀에게 대답하였다. “우리는 동산에 있는 나무 열매를 먹어도 된다. (불가타 성경, 창세기, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION