라틴어 문장 검색

Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.
사울은 사무엘이 약속한 이레를 기다렸으나, 사무엘은 길갈에 오지 않았다. 군사들은 사울 곁을 떠나 흩어지기 시작하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장8)
Locutusque est ad eum Samuel: " Quid fecisti? ". Respondit Saul: " Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,
사무엘이 “임금님은 왜 그런 일을 하셨습니까?” 하고 물었다. 사울이 대답하였다. “군사들은 저에게서 떠나 흩어지고 어르신은 약속하신 때에 오지 않으시는데, 필리스티아인들이 미크마스에 모여드는 것이 보였습니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장11)
nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit.
실로 플라톤의 위대함도 아리스토텔레스가 철학에 대해 글쓰는 것을 단념시키지는 아니하였고, 아리스토텔레스도 경탄할 만한 어떤 지식과 풍부함으로 다른 이들의 학문을 말살시키지 아니하였다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 5:1)
Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:3)
Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)
Precipiti lapsu fluuius dilabitur alter, Sulfureis tenebrosus aquis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:1)
Jam lubrica fama per orbem Nature clamabat opus, jam rumor in aures Multorum dilapsus erat, cum tristis ad istos Horruit Alecto rumores;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:2)
Cum hanc elegiam lamentabili modulatione crebrius recenserem, mulier ab impassibilis mundi penitiori dilapsa palatio, ad me maturare videbatur accessum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:1)
annon vides quomodo tuus, quem eduxisti, exercitus, victus et attritus fuga dilapsus est?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:3)
His attritis, et fuga per montana et veprium condensa dilapsis, dux et caeteri comprimores ad praesidium Hasart applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:2)
Tandem praedicti principes cognoscentes quomodo jam populus taedio affectus paulatim dilaberetur, ne ultra aliquis navigio pararet reditum interdixerunt, undique in portis maris custodiam ponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:3)
Tunc subito clamore Dei populus commotus, undique tentoriis et tuguriis aquam convehunt qua tandem aries ab igne restinctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:4)
nec ulla aqua tam vehemens ignis restingueretur, quousque tota machina cum praefato robore in cineres redacta corruisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:5)
Verum [0547A] Christianis ab indigenis conchristianis res innotuit, et qualiter hic ignis, aqua inexstinguibilis, solo aceti liquore restingui valeat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:6)
sic grande incendium restinctum, ultra machinae nocere non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION