라틴어 문장 검색

" Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis.
그리고 그 사람들에게 말하였다. “나는 주님께서 이 땅을 당신들에게 주셨다는 것을 압니다. 우리는 당신들에 대한 두려움에 싸여 있습니다. 이 땅의 주민들이 모두 당신들 때문에 불안에 떨고 있습니다. (불가타 성경, 여호수아기, 2장9)
Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum.
우리는 그 소식을 듣고 마음이 녹아내렸습니다. 당신들 앞에서는 아무도 용기가 나지 않았습니다. 주 당신들의 하느님만이 위로는 하늘에서, 아래로는 땅에서 하느님이십니다. (불가타 성경, 여호수아기, 2장11)
opprobrium contrivit cor meum, et elangui Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit et qui consolaretur, et non inveni.
모욕이 제 마음을 바수어 저는 절망에 빠졌습니다. 동정을 바랐건만 허사였고 위로해 줄 이들을 바랐건만 찾지 못하였습니다. (불가타 성경, 시편, 69장21)
Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus.
땅은 슬퍼하며 생기를 잃어 가고 레바논은 부끄러워하며 메말라 간다. 사론은 사막처럼 되고 바산과 카르멜은 벌거숭이가 된다. (불가타 성경, 이사야서, 33장9)
Nec dicet incola: " Elangui ". Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
그곳에 사는 이는 아무도 “나는 병들었다.” 하지 않고 거기에 거주하는 백성은 죄를 용서받으리라. (불가타 성경, 이사야서, 33장24)
HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt.
주님께서 딸 시온의 성벽을 허물기로 작정하시어 측량줄을 치시고 쳐부수실 때까지 당신 손을 거두지 않으시며 누벽과 성벽을 통곡하게 하시니 이들이 다 함께 스러져 간다. (불가타 성경, 애가, 2장8)
Nam nec animae nostrae cum resumptis corporibus eis in unam personam sociabuntur, ideo aliud quam erant efficientur, quamvis ipsum corpus rursum animando vivificetur, et de inanimato ad animationem promoveatur, ut ex hoc corpus ipsum potius per eam quam ipsa propter corpus mutari dicendum sit. Corpus quippe ex ipsa, non ipsa ex corpore in quemdam proficit statum, ab ipso calorem et motum suscipiens, cum ipsa in seipsum persistat immobilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:5)
' Quo audito iam quasi emissum vivificantem resumpsi spiritum et ei propius accedens de omnibus coepi diligenter inquirere, et ipsa seriatim cuncta narrare ita dicens:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 24:8)
Hic tamen quaerere posses, utrum finitus amor valeat resumere vitam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:1)
Sed si ex hoc ingenio nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi, zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter affectare solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:10)
Materiam ferit informem uestitque figura, Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens, Temperiem, formam, cultum motumque resumit Materies, axisque gerit formata figuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:35)
Sic mens submissa resumit Vires, erectam mentem sua uerba sequntur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:6)
Tunc comites, quarum ductu Prudencia sursum Euasit, reddens grates soluensque salutem Deserit, ad currum rursus solitumque recurrens Aurigam, ueteremque uiam gauisa resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:5)
Vt dem, sed pocius ad tempus presto nec unquam Vila dedi, nisi que pro uelle resumere possem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:15)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION