라틴어 문장 검색

Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum?
그런데 너는 계속 내 백성을 거만하게 대하면서, 그들을 내보내려 하지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 9장17)
"Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum".
그러자 그가 대답하였다. “저를 붙잡지 말아 주십시오. 주님께서 제 여행의 목적을 이루어 주셨으니, 주인에게 갈 수 있게 저를 보내 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 24장56)
ipse autem - quod minime quis crederet - cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 287:1)
et Tunglonem quidem accepto ab eo filio eius obside domum redire permisit, Ceadragum vero caeteris Abodritis dimissis secum retinuit missisque ad populum Abodritorum legatis, si eum sibi vulgus regnare vellet, perquirere iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 318:3)
Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui animus erat, retinens aut dimittens partem diei absumpsit, multoque adhuc coetu et cunctis intrepidum vultum eius spectantibus, cum superesse tempus novissimis crederent, gladio quem sinu abdiderat incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 7장1)
duodecim aliarum coloniarum quae detractaverunt imperium mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 159:1)
cum summa concordia quos dimitterent quosque retinerent milites composuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 483:3)
Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장1)
"potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:4)
Non ante te retinere coepi quam dimisit respublica.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 2:12)
hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis gloriam, temerarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 12:6)
cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat - ipse ei C. Helvium praetorem praefecit, alterum quem in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 334:1)
ergo hic cum eum videtur dimittere, admonendo periculi retinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3815)
quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 341:1)
LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, dimisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION