라틴어 문장 검색

Revera non induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum! An et oculos illorum hominum vis eruere? Non venimus! ".
더군다나 당신은 우리를 젖과 꿀이 흐르는 땅으로 데려가지 못하였소. 그리고 밭과 포도원을 우리 소유로 주지도 못하였소. 당신은 이 사람들의 눈을 멀게 할 셈이오? 우리는 올라가지 않겠소.” (불가타 성경, 민수기, 16장14)
invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt.
우리는 또 하느님의 거짓 증인으로 드러날 것입니다. 죽은 이들이 정말로 되살아나지 않는다면 하느님께서 그리스도를 되살리지 않으셨을 터인데도, 하느님께서 그리스도를 되살리셨다고 우리가 하느님을 거슬러 증언한 셈이기 때문입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 15장15)
"Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:2)
quia regem diminutum capite numquam, Danus, videbis ad triumphum supervivere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:16)
ergo incipit amor diminui.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:9)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
Et cum de praedictis tractare non sit mei officii, tamen ad haec sermonem evagari permisi, ut respectu superlativae Dei potentiae, meam potentiam diminutam esse non dubites.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:115)
Sola tamen sapientia revera super omnem praeeminet possessionem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:31)
Petri similiter Eremitae agmina, pusillam manum et mendicam, et iners vulgus feminarum, pedites omnes longa via fatigatos, quingentosque solummodo equites revera [0482A] comprobavi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:4)
quia revera, cum plurimi principes ac potentes, episcopi et comites, filiique regum, viam hanc ante illum et post eum institerint, Christianorumque exercitus [0554D] ductores fuerint, nequaquam prosperum iter fecit illis Deus, aut sui desiderii compotes facti sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:3)
Ubi lorica ferrea et veste ostrea exutus est, quae revera et procul dubio tota tabe et sanguine hostium inebriata fuisse, ibidem visa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:5)
Est autem fama illese dignitatisstatus legibus ac moribus conprobatus in nullo diminuitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 20:2)
aliquando enim materia est diminuta et virtus abundans, aliquando sunt secundum aequalitatem proportionata, aliquando virtus est deficiens et materia superabundans.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:35)
Et quando quidem virtus est abundans et materia diminuta, terminata est completo septimo mense;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:36)
Et revera ita erat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION