라틴어 문장 검색

centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:3)
solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 6:1)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
iuvenesque senesque Et pueri nasum rhinocerotis habent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III5)
Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) - vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:6)
qui non solum Etruscos - eos enim penitus contempserat - sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lintribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere in alieno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 3:1)
nulla decempedis metata privatis opacam porticus excipiebat arcton nec fortuitum spernere caespitem leges sinebant, oppida publico sumptu iubentes et deorum templa novo decorare saxo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 155)
Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:2)
si probat, emittit, si damnat carmina, celat, nec nos ronchisono rhinocerote notat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 4)

SEARCH

MENU NAVIGATION