라틴어 문장 검색

Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:20)
"Quodam autem tempore, cum infinita convitia ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus immunda, nichil respondit amplius quam, capite deterso:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:26)
Qui quidem eos non latet qui philosophiae rimantur arcana.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:6)
Igitur salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:8)
Ille integer vitae ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:4)
Postmodum mulieris incipit cogitare facturas, et eius distinguere membra suosque actus imaginari eiusque corporis secreta rimari ac cuiusque membri officio desiderat perpotiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:19)
Non modo per rimas rimatur basia Thysbes [0432A] Pyramus, huic Veneris rimula nulla placet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:30)
Ad haec tam magnanimorum principum verba et solatia, plurimorum mentium dubietas detersa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:1)
Post haec anno tertio regni sui rex Baldewinus vehementer indignatus adversus civitatem Accaron, eo quod saepius insidiae et assultus ab ea peregrinis accrevissent, jam hiemis gravi frigore deterso et veris temperie aspirante, post octavas Paschae anni illius praecedentis, quo in campestribus Rames praelia commisit, et omnibus suis attritis, cum paucis reliquis suorum militum vix Sarracenorum vires evasit, exercitum congregans ad quinque millia virorum, ad praefatae civitatis applicuit moenia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:1)
Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio et artificiali, secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo fecit naturali ingenio.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 107:4)
quia plerique quasi annuntium futurorum corvum aestimant, et voces ejus observant, volatusque rimantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:3)
Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexus in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione percontans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 1:1)
Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 1:1)
alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 34:2)
utque rimaretur plura quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit, vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION