라틴어 문장 검색

Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea!
하물며 토담집에 사는 자들 먼지에 그 바탕을 둔 자들이야! 그들은 좀벌레처럼 으스러져 버린다. (불가타 성경, 욥기, 4장19)
Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri.
자네들의 금언은 재와 같은 격언이요 자네들의 답변은 진흙 같은 답변일세. (불가타 성경, 욥기, 13장12)
Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius;
게으른 자는 지저분한 돌멩이와 같아 모두 그의 불명예스러운 짓을 보고 비웃는다. (불가타 성경, 집회서, 22장1)
Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius.
솥을 빈 채로 숯불에 올려놓아 그것이 뜨거워지고 놋쇠가 달아올라 솥 안의 부정이 녹아 버리고 그 안의 녹이 가시게 하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장11)
Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.
그러나 지치도록 고생만 할 뿐 그 솥의 녹이 많아서 그 녹은 불로도 없어지지 않는다. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장12)
Et ait Daniel arridens: " Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando ".
다니엘이 웃으면서 말하였다. “임금님, 속지 마십시오. 그것은 속은 진흙이고 겉은 청동으로서 무엇을 먹거나 마신 적이 전혀 없습니다.” (불가타 성경, 다니엘서, 14장7)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors.
그러므로 주 하느님이 이렇게 말한다. 불행하여라, 피의 도성! 안에 녹이 슨 솥, 녹이 없어지지 않은 솥! 그 안의 고깃덩이들을 하나씩 하나씩 꺼내어라. 제비를 뽑아 고를 것도 없다. (불가타 성경, 에제키엘서, 24장6)
Ille integer vitae ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:4)
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:2)
Non enim tumor superbie intus eructuans ut exiret in publicum, me huius operis coegit ad fabricam, uel fauor popularis applausus insolentem inuitauit ad operam, sed ne meus sermo contraheret de cure raritate rubiginem aliorumque profectibus labore mei studii desudarem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:4)
Autoris mendico stilum falerasque poete, Ne mea segnicie Clio directa senescat, Ne iaceat calamus scabra rubigine torpens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:1)
Tu repara calamum, purga rubigine linguam, Da bleso tua uerba loqui mutoque loquelam Prebe, da fontem sicienti, dirige callem Erranti, due nauta ratem portumque timenti Dona, celesti perflans mea carbasa uento.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:3)
Munere diuino donis celestibus auctus, Spiritus a celo terre dimissus in orbe Terreno peregrinus erit, carnisque receptus Hospicio, luteum tegimen nouus hospes habebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:7)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Vertit in arma manus et spem deponit in armis, Sed cassis torpore iacet, scalore senescit, Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION