라틴어 문장 검색

Morabantur autem effectum sagittis et glandibus, ceterisque iaculis, obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia, claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat altrinsecus colligata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 7:1)
Deinde collisae in modum rostratarum navium acies, trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:1)
His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero servorum liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 23:1)
Pompeio cum classe navium XVI, in quibus paucae erant aeratae, L.
(카이사르, 내란기, 2권 3:2)
ille vel aerata Danaën in turre latentem eliceret.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:58)
hunc domitis ambit rostrata carinis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae90)
Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:2)
Italiam utroque mari duae classes, Misenum apud et Ravennam, proximumque Galliae litus rostratae naves praesidebant, quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum Foroiuliense miserat valido cum remige.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장1)
post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti uectoria nauicula traiceret, L. Cassium partis aduersae cum decem rostratis nauibus obuium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 63장 1:2)
Periit tertio et septuagesimo aetatis anno, imperii mense septimo senatus, ut primum licitum est, statuam ei decreuerat rostratae columnae superstantem in parte fori, qua trucidatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 23장 1:1)
non leviore Pholum manus haec compescuit auro, primus in aeratis posuissem puppibus arma
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 362:1)
hos super aeratam Phalces agit aequore nubem cum fremitu, densique levant vexilla Coralli,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 94:1)
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori capta hostium classe suffixit - si tamen illa classis, nam sex fuere rostratae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 10:1)
Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION