라틴어 문장 검색

Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt;
내 얼굴은 통곡으로 벌겋게 달아오르고 내 눈꺼풀 위에는 암흑이 자리 잡고 있다네. (불가타 성경, 욥기, 16장16)
"Quodam autem tempore, cum infinita convitia ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus immunda, nichil respondit amplius quam, capite deterso:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:26)
Igitur salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:8)
Ille integer vitae ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 13:4)
Tantum in eius collo ob signum martyrii rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis foemina, Osven vocabulo dicta:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:3)
Et aptius valde rubentis scarlati color in Anglicana videtur lana residere quam in agnino pilo Campaniae sive Italiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 3:8)
Nimbis rubentem sulphureis Jovem Cernas;
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:15)
Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber, Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:1)
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:2)
Qua solis tepet ortu, primitiisque diei India laeta rubet, medium inter inhospita saxa
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:6)
Purpureis clauata notis niueumque colorem Intermixta rubet uestis candore represso, Qua mulier predicta nitet, cultusque fatetur Arbitrium mentis, mens ipsa uidetur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:7)
Ad haec tam magnanimorum principum verba et solatia, plurimorum mentium dubietas detersa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:1)
Post haec anno tertio regni sui rex Baldewinus vehementer indignatus adversus civitatem Accaron, eo quod saepius insidiae et assultus ab ea peregrinis accrevissent, jam hiemis gravi frigore deterso et veris temperie aspirante, post octavas Paschae anni illius praecedentis, quo in campestribus Rames praelia commisit, et omnibus suis attritis, cum paucis reliquis suorum militum vix Sarracenorum vires evasit, exercitum congregans ad quinque millia virorum, ad praefatae civitatis applicuit moenia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:1)
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat.
(아풀레이우스, 변명 4:16)
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
(아풀레이우스, 변명 28:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION