라틴어 문장 검색

Hoc itaque consilio cunctis ab antistite et caeteris viris astutis ordinatis, regia via usque ad ipsos muros [0460A] horribiles Antiochiae unanimiter in splendore clypeorum coloris aurei, viridis, rubei, cujusque generis, et in signis erectis auro distinctis omni opere ostreo visu decoris, in equis bello aptissimis, in loricis et galeis splendidissimis proficiscuntur, tabernacula potenter extendentes juxta locum, qui dicitur Altalon.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 74:1)
et dicunt vidisse instar duorum scutorum colore rubeo flammantes et agitantes supra ipsam ecclesiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:8)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
Rubidus' autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, 'luteus' contra rufus color est dilutior;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 15:1)
erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 2:2)
sangvineis frontem moris et t. p. multi ob hoc dictum pu- tant, quod robeus color deorum sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 221)
saepe exigvus mus nitela, mus agrestis robeus, cuius Cicero meminit in Sestiana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1812)
rubea virga quae abundat circa Rubos, Italiae oppidum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2664)
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga, nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:5)
Olympio Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 51)
robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 355)

SEARCH

MENU NAVIGATION