라틴어 문장 검색

Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,
이 숫양에서 굳기름, 곧 기름진 꼬리와 내장을 덮은 굳기름과 간에 붙은 것, 두 콩팥과 거기에 있는 굳기름과 오른쪽 넓적다리를 가져오너라. 이것은 바로 임직식을 위한 숫양이다. (불가타 성경, 탈출기, 29장22)
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet.
제 얼굴을 기름기로 뒤덮고 허리를 비곗살로 둘러쳤지. (불가타 성경, 욥기, 15장27)
Dilectus meus candidus et rubicundus dignoscitur ex milibus.
(여자) 나의 연인은 눈부시게 하얗고 붉으며 만인 중에 뛰어난 사람이랍니다. (불가타 성경, 아가, 5장10)
aut alicui ex vilibus animalibus illud comparavit, perliniens rubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam, quae in illo erat, perliniens
볼품없는 짐승과 비슷한 것으로 만들어 황토색을 입히고 그 위에다 다시 붉은색을 칠하여 거기에 있는 흠을 말끔히 없앤다. (불가타 성경, 지혜서, 13장14)
ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores in corpore coralliis, sapphirus aspectus eorum.
그 여자의 나지르인들은 눈보다 깨끗하고 우유보다 하야며 몸은 산호보다 붉고 그 몸매는 청옥과도 같았는데. (불가타 성경, 애가, 4장7)
At ille respondens ait eis: " Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum";
그러자 예수님께서 이렇게 대답하셨다. “너희는 저녁때가 되면 ‘하늘이 붉으니 날씨가 좋겠구나.’ 하고, (불가타 성경, 마태오 복음서, 16장2)
Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae leprosus factus est, et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:5)
Utantur igitur qui utuntur carne, tamquam oleribus, non ad distentionem, nec ad arvinam corporis, quam epulae carnis facere consueverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:3)
Interea liberalibus cenis inescatus et humanis affatim cibis saginatus, corpus obesa pinguitie compleveram, corium arvina succulenta molliveram, pilum liberali nitore nutriveram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:3)
fucari autem pigmentis, quo vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari secundum veniam, non secundum imperium.
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:5)
que non esset rubicunda et sanie livida:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM154)
Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장13)
Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장234)
cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장381)
Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장411)

SEARCH

MENU NAVIGATION