라틴어 문장 검색

' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
Rubidus' autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, 'luteus' contra rufus color est dilutior;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 15:1)
erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratorem exhiberet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 2:2)
ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam bicipitis dei mensem respicientem dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:1)
duo vero propter rationem signorum anni in- tercalabantur, qui postea a Iano et a Februo nominati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4315)
februa Romani dixere piamina patres:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권11)
nunc quoque dant verbo plurima signa fidem, pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis veterum lingua februa nomen erat, quaeque capit lictor domibus purgamina versis torrida cum mica farra, vocantur idem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권12)
nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura casta sacerdotum tempora fronde tegit, ipse ego flammicam poscentem februa vidi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권13)
februa poscenti pinea virga data est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권14)
certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabalis saepe tuli plena, februa casta, manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권491)
inferias tacitis manibus illa dabunt, annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권254)
Olympio Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 51)
robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 355)

SEARCH

MENU NAVIGATION