라틴어 문장 검색

nec rursus aperto Vult hostes errare freto, sed molibus undas Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:19)
Ut maris Aegaei medias si celsus in undas Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes Emineant;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:22)
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:3)
hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes, dat natura locum montique intervenit unum litus et in terras scopulis pendentibus exit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis6)
ea Neptuno trux ipse parenti sacrifici pro rupe iugi media aequora supra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 117:2)
miscentur rupes, iamque aequore toto Cyaneae iuga praecipites inlisa remittunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 684:1)
vallata mari Scironia rupes et duo continuo conectens aequora muro Isthmos et angusti patuerunt claustra Lechaei:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:59)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
aequore Trinacrio refugique a parte Pelori stat rupes horrenda fretis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 613:1)
ceu fluctibus obvia rupes, cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt, stat cunctis immota minis, fugit ipse rigentem pontus et ex alto miserae novere carinae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권50)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub vertice late Aequora tuta silent:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:4)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:4)
"Est locus, irrigua qua rupe, Garunna, rotate, et tu qui simili festinus in aequora lapsu exis curvata, Durani muscose, saburra, iam pigrescentes sensim confunditis amnes."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem56)
Intacti cum claustra freti, coëuntibus aequor armatum scopulis, audax inrumperet Argo Aeetam Colchosque petens, propiore periclo omnibus attonitis, solus post numina Tiphys incolumem tenui damno servasse carinam fertur et ancipitem montis vitasse ruinam deceptoque vagae concursu rupis in altum victricem duxisse ratem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:1)
praecipuus sed enim labor est exscindere dextra oppositas rupes et saxa negantia ferro, hic pater ipse loci positis Tirynthius armis insudat validaque solum deforme bipenni, cum grave nocturna caelum subtexitur umbra, ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo, non tam grande sonat motis incudibus Aetne, cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris Lemniacis fragor est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis55)

SEARCH

MENU NAVIGATION