라틴어 문장 검색

Non semel et satyros eluserat illa sequentes et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque rus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:3)
Ille, perosus opes, silvas et rura colebat Panaque montanis habitantem semper in antris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:1)
intactae fueratis aves, solacia ruris, adsuetum silvis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis ova fovetis et facili dulces editis ore modos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권248)
ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS36)
non silvas illa nec amnes, rus amat et ramos felicia poma ferentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:4)
colles, freta, flumina, flammas, haec sibi per varias formata elementa figuras constituere patres, hominumque vocabula mutis scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas, vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권96)
rura insuper aruis atque uinetis et pascuis siluisque uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:6)
Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvae caeduae iudicent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:3)
Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:7)
Non silva sua decorata coma fundit opacas montibus umbras, non rura virent ubere glebae, non plena suo vitis Baccho bracchia curvat:
(세네카, 오이디푸스 2:39)
rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:4)
quod ideo dictum est, vel quia maiores agros incultos 'rura' dicebant, id est silvas et pascua, agrum vero, qui colebatur, ut intellegamus, laudato in- gentes silvas, colito agrum minorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4123)
nec Phlegrae legis ampliata rura, missi dum volitant per astra montes Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othrys cum silvis, gregibus, feris, pruinis, saxis, fontibus, oppidis levati vibrantum spatiosiore dextra.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem17)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
silvis haec fluminibusque sequentis nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat, iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci rura Quirinalesque fuga suspensa per agros Caelica tesca subit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris7)

SEARCH

MENU NAVIGATION