라틴어 문장 검색

Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet;
그날에 이러한 일이 일어나리라. 야곱의 영화는 보잘 것이 없어지고 그 몸의 기름기는 다 빠지리라. (불가타 성경, 이사야서, 17장4)
Solos artifices quos fama beauit adulta Laude nec a fama discessit gloria facti, Hec scriptura tenet, minime dignata fateri Gramaticos humiles, qui sola cortice gaudent, Quos non dimittit intus pinguedo medulle:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:8)
Adipes ac pinguedo sacrificiorum et hostiarum quid significent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 1:1)
Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 17:2)
itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,locique proprietas utriusque semen commutat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:2)
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, eum tertium egerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:1)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
et haec est aquae marinae pinguedo quae sola impedit ablutionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 27:2)
nam nec 'pinguedo' nec 'pinguetudo' latinum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1245)
"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
ita limi bibuli pinguedo coalescit ambientibus sese fontibus algidis, litoribus algosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:4)
Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION