라틴어 문장 검색

Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus, e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 5:1)
et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 29:1)
Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 17:2)
itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,locique proprietas utriusque semen commutat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:2)
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 4:1)
Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, eum tertium egerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:1)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
praeterea flaminicam habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1378)
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 286)
Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장15)
'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus est vestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13715)

SEARCH

MENU NAVIGATION