라틴어 문장 검색

Persae, Chus et Phut cum eis, omnes scutati et galeati;
또한 그들과 함께 저마다 방패와 투구를 갖춘 페르시아와 에티오피아와 풋, (불가타 성경, 에제키엘서, 38장5)
Facta autem machina et ingeniis ordinatis, urbs post non multum tempus a comite Reymundo et caeteris principibus, Roberto, Tankrado et Eustachio superata et capta dejicitur, ac Christiani milites scutati et loricati in virtute magna media urbe assistentes, Turcos acriter repugnantes, seque defensantes, gladio percusserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:8)
Etenim absque illa saburra navis vacillabit unus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:9)
Qui enim ingenio sobrio sunt et solido plus habent saburrae quam veli.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:20)
Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Scipionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus.
(카이사르, 아프리카 전기 48:1)
Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a C.
(카이사르, 아프리카 전기 93:4)
Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille.
(카이사르, 아프리카 전기 95:2)
Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii tres, Petreii duae, praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX equitumque utriusque provinciae circiter V milia.
(카이사르, 내란기, 1권 39:1)
His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare.
(카이사르, 내란기, 2권 38:1)
His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum;
(카이사르, 내란기, 2권 38:4)
sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat.
(카이사르, 내란기, 2권 38:5)
respondent Saburram.
(카이사르, 내란기, 2권 39:4)
Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant:
(카이사르, 내란기, 2권 40:3)
Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit;
(카이사르, 내란기, 2권 41:2)
Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus.
(카이사르, 내란기, 2권 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION