라틴어 문장 검색

Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 33:1)
Quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est, manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrato ritu sacrorum sollemnium numine, erga se imperatores delenirentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 20:1)
et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장5)
inducti posthac vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani amitam, incestum cum fratris filio et diros sacrorum ritus confingerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장3)
Hunc vero eundem Iovem solemque esse cum ex ipso sacrorum ritu tum ex habitu dinoscitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 12:1)
Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet, vel hinc licebit advertere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:1)
— Morem ritusque sacrorum Adiciam,
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 13:2)
in quo ostendit aperte morem esse ritus sacrorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:1)
Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:1)
Hunc non ruricolae Panes, nemorumque potentes Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu Sacra deum, structae diris altaribus arae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:2)
arisque reponimus ignem ecce quod dixit 'in partem praedamque Iovem'. sane sciendum iterationem hanc fieri secundum ritum sacrorum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2311)
etenim veteri sacrorum ritu neque Martialis neque Quirinalis flamen omnibus caerimoniis tenebatur, quibus flamen Dialis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5525)
ritusque sacrorum adiciam verum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8362)
* * * q et patritae leges appellatum est dixit q morem sacrorum ritusque continebant quod licet in VII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8364)
s. adiciam' ipso titulo legis Papiriae usus est, quam sciebat de ritu sacrorum publicatam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8368)

SEARCH

MENU NAVIGATION