라틴어 문장 검색

Dies deinde illos quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 6:1)
Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 22:1)
bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 2:1)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
non enim licebat supra regem sacrificulum quemquam accumbere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 23)
domus enim, in qua pontifex habitat, regia dicitur, quod in ea rex sacrificulus habitare consuesset, sicut flaminia domus, in qua flamen habitat, dicebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3632)
a rege sacrificulo idem fiebat ut, quoniam adhuc fasti non erant, ludorum et sacrificiorum praenoscerent dies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6543)
Taygete, Alcyone, Celaeno, Sterope, Merope, (Maia,) Electra, quae excisum Ilium dolens, lucere desiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1387)
dilectae thetidi alcyones Ceyx, filius Luciferi, habuit uxorem Alcyonen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3991)
postea miseratione Thetidis et Luciferi conversi sunt ambo in aves mari- nas, quae alcyones vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3994)
sane sciendum est, quia, cum de muliere dicimus, 'haec Alcyone' facit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3995)
litoraque a. r. acalanthida d. quo tempore sonat per litora alcyon avis, cuius fabulam in primo memoravimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3381)
cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu prosilit et, nondum totos ornata capillos, disicit hos ipsos, colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:4)
Consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Alcyone;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:1)
Iam potes Alcyone securus abesse relicta?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION