라틴어 문장 검색

Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur".
또한 내가 말하라고 명령하지도 않은 것을 주제넘게 내 이름으로 말하거나, 다른 신들의 이름으로 말하는 예언자가 있으면, 그 예언자는 죽어야 한다.’ (불가타 성경, 신명기, 18장20)
Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius,
솔로몬이 늙자 그 아내들이 그의 마음을 다른 신들에게 돌려놓았다. 그의 마음은 아버지 다윗의 마음만큼 주 그의 하느님께 한결같지는 못하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 11장4)
Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
흠 없이 걷는 이는 안전하게 걸어가지만 비뚤어진 길을 가는 자는 드러나기 마련이다. (불가타 성경, 잠언, 10장9)
Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
우리가 천사들을 심판하리라는 것을 모릅니까? 하물며 일상의 일이야 더 말할 나위가 없지 않습니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 6장3)
Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
그런데 이런 일상의 송사가 일어날 경우에도, 여러분은 교회에서 업신여기는 자들을 재판관으로 앉힌다는 말입니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 6장4)
qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
하느님께서는 우리의 행실이 아니라 당신의 목적과 은총에 따라 우리를 구원하시고 거룩히 살게 하시려고 우리를 부르셨습니다. 이 은총은 창조 이전에 그리스도 예수님 안에서 이미 우리에게 주신 것인데, (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 1장9)
in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;
영원한 생명의 희망에 근거합니다. 이 영원한 생명은 거짓이 없으신 하느님께서 창조 이전에 약속하신 것입니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 1장2)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,
이 은총이 우리를 교육하여, 불경함과 속된 욕망을 버리고 현세에서 신중하고 의롭고 경건하게 살도록 해 줍니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장12)
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
사실 그는 모든 편지에서 이러한 것들을 이야기합니다. 그 가운데에는 더러 알아듣기 어려운 것들이 있는데, 무식하고 믿음이 확고하지 못한 자들은 다른 성경 구절들을 곡해하듯이 그것들도 곡해하여 스스로 멸망을 불러옵니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장16)
Cum enim a nobis plurima de philosophicis studiis et saecularium litterarum scriptis studiose legissent, et eis admodum lecta placuissent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:2)
Ad hoc quippe fidelibus saecularium artium scripta et libros gentilium legere permissum est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:6)
Unde non sine causa maximus Plato philosophorum prae caeteris commendatur ab omnibus, non solum a peritis saecularium artium, verum etiam a Sanctis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:10)
post Graecos Latini, qui sicut in disciplinis saecularium artium imitati sunt Graecos, ita et in vera fidei doctrina ab ipsis exempla sumpserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:12)
Quid quaeris quod in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, nunquam hoc quaereres si Scripturas sacras legeres, si interpretes earum revolveres.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:3)
Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitam facere cupio?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION