라틴어 문장 검색

ego enim cum audio antiquos, quosdam veteres et olim natos intellego, ac mihi versantur ante oculos Ulixes ac Nestor, quorum aetas mille fere et trecentis annis saeculum nostrum antecedit:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 5:1)
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:4)
venient annis saecula seris, quibus Oceanus vincula rerum laxet et ingens pateat tellus Tethysque novos detegat orbes nec sit terris ultima Thule.
(세네카, 메데아 6:23)
ite per annos saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis59)
Terrarum dea gentiumque Roma, Cui par est nihil et nihil secundum, Traiani modo laeta cum futuros Tot per saecula conputaret annos, Et fortem iuvenemque Martiumque In tanto duce militem videret, Dixit praeside gloriosa tali:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, VIII1)
saecula autem annos ex se natos in se revolvunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10418)
nam alii volunt centum et decem, alii mille annis putant saeculum contineri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5084)
"se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:18)
Quam autem habet aequitatem, ut agrum multis annis aut etiam saeculis ante possessum, qui nullum habuit, habeat, qui autem habuit, amittat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:5)
Cato de suo consulatu "omnia ab integro paranda erant". saeclorum synaeresis pro 'saeculorum'. et saeculum quidam centum annorum definiunt, quidam centum decem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 52)
Quin mille annorum perpetuo vivont, ab saeclo ad saeclum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2225)
Itaque dierum saeculi reminiscere et generationum annorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:10)
Dicant enim quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 18:1)
quae te tam laeta tulerunt saecvla alibi nati melioribus annis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6052)
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION