라틴어 문장 검색

Saepe quoque urbes magnas et egregias arcesque munitas et castra tutissima subvertit et multam divitiarum fortunam sine possidentis largitione ad egestatis infortunia ducit multosque cogit commissum luere crimen, quos peccatum nec sui nec parentum potest [ulla] ratione contingere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:2)
Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 12:1)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:5)
conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos aut alio quovis uno varioque colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:2)
consimili ratione venit bubus quoque saepe pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:11)
lacrimas quoque saepe notavi me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis, et quantum motu formosi suspicor oris, verba refers aures non pervenientia nostras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:19)
bello quoque saepe solebat spectare ex illa rigidi certamina Martis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:4)
contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus esse usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 22:1)
noctibus quoque saepe incursu repentino in portis valloque trepidatum est, nec aut locus aut tempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine erat Romanis, compulsique intra vallum adempto rerum omnium usu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 493:1)
sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:3)
Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장31)
Aluus quoque ducta saepe superiores partes resoluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:5)
Alvus quoque ducta saepe superiores partes resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:5)
quos saepius vulgus quoque imperitum et tunicatus hic populus transeuntis nomine vocat et digito demonstrat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION