라틴어 문장 검색

Unde idem Tullius dixit, Malus custos diuturnitas est metus, contraque benivolentia fidelisvel ad perpetuitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:29)
Malus custos diuturnitatis est metus, contraque benivolentia fidelis velad perpetuitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 124:10)
quoniam ipse est plenitudo divinitatis, et ipsi est gloria, decus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:25)
substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:3)
Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:17)
quia et de anima dictum est mortem ejus esse corruptionem, eo quod gratiae coelestis munere defraudetur, et velut collisa malitiae scopulis salubritatis suae corpus imminuat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 6:6)
Aliis placet auras (ut solent) aquasque vitiatas faetore cadaverum, vel similibus, salubritatis violare maximam partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leviores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 5:1)
Constat autem (ut vulgavere rumores assidui), omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium, et praerogativa quadam vitae longius propagandae, nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod colluvione ciborum abstinent calidisque, et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis, suapte natura vitales, primi omnium sentiunt, nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 14:1)
In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 6:1)
Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, species habens iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 1:1)
Natura, inquit, "omnium rerum quae nos genuit, induit nobis inolevitque in ipsis statim principiis quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem, ita prorsus ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet quae a veteribus philosophis τα` πρῶτα κατα` φύσιν appellata sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:1)
Magnum iampridem salubritati complurium coloniarum detrimentum intulit aedificatio iuxta mare et fluvios in locis paludinosis et aquosis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:47)
Sunt illa quidem spectatu iucunda, sed nihil ad salubritatem aut suavitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:16)
robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam, pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:19)
T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION