라틴어 문장 검색

creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra:
하느님께서는 만물을 존재하라고 창조하셨으니 세상의 피조물이 다 이롭고 그 안에 파멸의 독이 없으며 저승의 지배가 지상에는 미치지 못한다. (불가타 성경, 지혜서, 1장14)
Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,
그대들의 재물은 썩었고 그대들의 옷은 좀먹었습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 5장2)
XV. Sed mirum dictu, cum illud pretiosum corpus martyris putrefactum putaretur ob diuturnum spatium transacti temporis, ita sanum et incolume est repertum ut non dicam caput redintegratum et conpactum corpori sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:1)
Sic undique urbe vallata, et de die in diem gentilium copiis accrescentibus, et omni parte exitum prohibentibus, tanta inter Christianos invaluit fames, ut [0498D] pane deficiente non solum camelos, asinos, equos et mulos comedere non abborrerent, sed etiam coria, quae indurata et putrefacta per tres et sex annos in domibus erant reperta, nunc calidis aquis madefacta et mollificata, tum ea quae recenter ab armentis avulsa, pipere, cumino aut quolibet pigmento condita, manducabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:3)
Nam Franconem, multam vim inferentem, in cerebro percusserunt vulnere gravi et vix sanabili;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:8)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:2)
omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장45)
In partibus vero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장8)
Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장463)
In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장15)
quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장197)
idque in quibusdam nulla ope adiuvari potest, in quibusdam sanabile est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장231)

SEARCH

MENU NAVIGATION