라틴어 문장 검색

de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare.
상인들과 거래하여 얻는 이득을, 자녀들을 엄격하게 교육하는 일을, 고약한 종의 옆구리를 때려 피를 흘리게 하는 일을 부끄러워하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 42장5)
Napae, floribus [0441A] saturantes regium currum, quandoque roseis floribus sanguinabant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:27)
Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 18:2)
Murus instructus laterculo coctili bitumine interlito spatium XXX et duorum pedum in latitudinem amplectitur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 29:1)
Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:2)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)
nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto structurae antiquo genere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION