라틴어 문장 검색

Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: "Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes".
아브라함은 급히 천막으로 들어가 사라에게 말하였다. “빨리 고운 밀가루 세 스아를 가져다 반죽하여 빵을 구우시오.” (불가타 성경, 창세기, 18장6)
Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare.
그들은 이집트에서 가지고 나온 반죽으로 누룩 없는 과자를 구웠다. 반죽이 부풀지 않았기 때문이다. 그들은 이집트에서 쫓겨 나오느라 머뭇거릴 수가 없어서, 여행 양식도 장만하지 못하였던 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 12장39)
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: " Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit ".
기드온이 그곳에 이르러 보니, 마침 어떤 사람이 동료에게 꿈 이야기를 하고 있었다. 그가 이렇게 말하였다. “내가 꿈을 꾸었는데, 보리 빵 하나가 미디안 진영으로 굴러 오지 않겠는가! 천막에 다다른 그 빵이 천막을 치니 그것이 쓰러져 버리더군. 위아래가 뒤집히니 천막이 쓰러져 버린 것이지.” (불가타 성경, 판관기, 7장13)
Ad quam Elias ait: " Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea.
엘리야가 과부에게 말하였다. “두려워하지 말고 가서 당신 말대로 음식을 만드시오. 그러나 먼저 나를 위해 작은 빵 과자 하나를 만들어 내오고, 그런 다음 당신과 당신 아들을 위하여 음식을 만드시오. (불가타 성경, 열왕기 상권, 17장13)
Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.
엘리야가 깨어 보니, 뜨겁게 달군 돌에다 구운 빵과 물 한 병이 머리맡에 놓여 있었다. 그는 먹고 마신 뒤에 다시 누웠다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 19장6)
Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum".
너는 그 빵을 보리 빵처럼 구워 먹는데, 사람들이 보는 앞에서 인분으로 불을 피워 구워라.” (불가타 성경, 에제키엘서, 4장12)
Nota etiam quod amans nihil sapidum ab amante consequitur nisi ex illius voluntate procedat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 3:2)
Semper amorem crescere vel minui constat. V. Non est sapidum quod amans ab invito sumit coamante. VI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 22:4)
quidquid sine caelestium litterarum sale, ac dulcissimi illius nominis condimento, quamvis subtiliter disputatum legero vel audiero, nec sapidum mihi potest esse nec lucidum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:26)
nec mel aliave species vinum sic sapidum reddit, ut sitis vehemens aquam.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:5)
Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:29)
Eius in auxilium iurant Periuria, spondet Falsus Amor, Leuitas animi, Lasciuia mendax, Insipidus Dulcor, sapidus Dolor, egra Voluptas, Prosperitas adversa, locus lugubris, amara Gaudia, Paupertas diues, Opulencia pauper.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:13)
Dulce malum, mala dulcedo, sibi dulcor amarus, Cujus odor sapidus, insipidusque sapor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:4)
Nam dicit Regula Amoris,"Non est sapidum, quod amans ab invito sumat amante."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:10)
ut non divulgemus orationem, sed abscondita teneamus mysteria, sicut tenuit S. Abraham, qui subcinericias fecit (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION