라틴어 문장 검색

pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 1:2)
sic ingeni litterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:3)
quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiae sapientiae parum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:5)
Ad hoc autem et beatissimi Augustini exemplo provocamur, qui cum a Deo tantam eloquentiam ac sapientiam assecutus esset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:21)
Unde sapiens dixit, "Eloquentia sine sapientia gladius estin mane furiosi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:18)
Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud, satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 19:1)
usus est hac ratione M. Tullius, et iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:2)
satis eloquentiae, sapientiae parum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장5)
atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:2)
sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:2)
nam Verginius studia iuvenum eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장13)
postea dissociati, ut exposui, a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 72:2)
nihil est enim aliud eloquentia nisi copiose loquens sapientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 1:1)
sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:1)
Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION