라틴어 문장 검색

Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
거기에 보석을 넉 줄로 박아라. 첫째 줄에는 홍옥수와 황옥과 취옥, (불가타 성경, 탈출기, 28장17)
Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;
거기에 보석을 넉 줄로 박았다. 첫째 줄에는 홍옥수와 황옥과 취옥, (불가타 성경, 탈출기, 39장10)
in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt.
하느님의 동산 에덴에서 살았다. 너는 홍옥수와 황옥 백수정과 녹주석과 마노 벽옥과 청옥과 홍옥과 취옥 온갖 보석으로 뒤덮였고 너의 귀걸이와 네가 걸친 장식은 금으로 만들어졌는데 네가 창조되던 날 그것들이 모두 준비되었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 28장13)
Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:2)
vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta,quibus nidificcnt aves, vel fictilia columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per quae ad cubilia perveniant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 3:2)
Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere parteseae columbarii carent stercore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:1)
Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbariis suspenduntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 7:3)
Mazaeum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit, Armenia Mithreni, Sardium proditori, data est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 49:1)
sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1247)
sardi et Corsi cum rebellassent, subacti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha4)
ὀπαι enim Graeci tignorum cubicula et asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장22)
item secundum axem columbaria fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장7)
id autem cum est navali ratione picatum, hominibus calcantibus versatur et hauriendo per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, reddit per columbaria secundum axem supposito labro ligneo habente una secum coniunctum canalem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION