라틴어 문장 검색

Undecim denique diebus jam via continuata cum omni manu praedicta, aperitur ei fluvius Nilus, qui perfluit regionem terrae Aegypti:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:4)
Perfluunt autem has easdem terras potiores ante alios amnes, hi quos praediximus, et Marses et Flumen Regium et Euphrates, cunctis excellens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 25:2)
Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 69:1)
Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis, ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis velut carpentis civitates impositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt, et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:2)
Haec ego ut accepi, sudore frigido miser perfluo tremore viscera quatior, ut grabatulus etiam succussu meoinquietus super dorsum meum palpitando saltaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:1)
quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus, individuo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:2)
Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:2)
nec Iordanes pelago accipitur, sed unum atque alterum lacum integer perfluit, tertio retinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장11)
"Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto vertice portat servulus infelix et cursu ventilat ignem, scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco veniente abies, atque altera pinum plaustra vehunt;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III101)
habet Trebius propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne tota salutatrix iam turba peregerit orbem, sideribus dubiis aut illo tempore quo se frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V15)
et quamvis subito per colum vina videmus perfluere, at contra tardum cunctatur olivom, aut quia ni mirum maioribus est elementis aut magis hamatis inter se perque plicatis, atque ideo fit uti non tam diducta repente inter se possint primordia singula quaeque singula per cuiusque foramina permanare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:5)
nam [si] grata fuit tibi vita ante acta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:5)
tum silvis scaena coruscis 'silvis coruscis' hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis longa coruscat serraco veniente abies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1642)
Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.5)
hac atque illac perfluo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION