라틴어 문장 검색

Et respondit David sacerdoti et dixit ei: " Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ".
다윗이 사제에게 응답하였다. “내가 출정할 때 늘 그렇게 하듯이 우리는 여자를 멀리하였습니다. 그러니 부하들의 몸도 깨끗합니다. 이번 경우가 보통 여행길이기는 하지만, 오늘은 그들 몸이 깨끗합니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장6)
Quia haec dicit Dominus: " Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo.
그러나 주님께서는 이렇게 말씀하신다. “용사에게서 포로들을 빼앗을 수도 있으며 폭군에게서 전리품을 빼낼 수도 있다. 너를 대적하는 자에게 내가 대적하여 너의 자식들을 내가 구해 내리라. (불가타 성경, 이사야서, 49장25)
equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis ".
야곱과 나의 종 다윗의 후손들을 내치고, 아브라함과 이사악과 야곱의 후손들을 다스릴 자들을 다윗의 후손 가운데에서 뽑지도 않을 것이다. 그러나 나는 그들의 운명을 되돌리고 그들을 가엾이 여기겠다.” (불가타 성경, 예레미야서, 33장26)
Plato, inquit, procedat in medium, qui tantis equidem saeculis ante puerperium Virginis, ante incarnationem Dei, ante praedictam summae Trinitatis in gentibus veritatem, ineffabiliter unum, tres in divinitate personas, mirabili ingenio, immutabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:3)
Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante Rubrum hujus saeculi mare transfretare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:23)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)
Galli equidem fraudes et latentes insidias ignorantes, pede et equo, armis muniti et loricis induti, illis mediis occurrerunt campis, ut cum hostibus committerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:3)
Hoc equidem castellum dux non longo assultu effugatis gentilibus [0582B] subjugavit, quod ab Jerusalem sex milliaribus remotum, quondam primus patriarcha Abraham aedificasse et inhabitasse, ibidemque sepultus fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:4)
Inde eciam Ovidius epistolarum dixit, Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:18)
Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum;
(아풀레이우스, 변명 1:1)
equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui.
(아풀레이우스, 변명 13:3)
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
(아풀레이우스, 변명 19:1)
equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
(아풀레이우스, 변명 20:9)
neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii.
(아풀레이우스, 변명 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION