라틴어 문장 검색

illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei p. magis satis facere possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 6:6)
ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem infert, volnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 53:3)
Eo magis, quod satis nostris regem frugi esse, atque pro dispensatore tantum se gerere in commodum regni, quodque eae pecuniae quae a vobis conferuntur sint tantum instar vaporum qui e terra in sublime attrahuntur et in nubes coeunt, quae rursus in terram imbres refundunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 24:2)
Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta prouincia alii quam Mario traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장7)
relinquitur magis castris praesidium quam satis virium ad certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 662:2)
pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa, sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse ut magis peccari nolint quam satis animi ad vindicanda peccata habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 302:2)
satis esse nobis non magis potis quam fungo imber.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 719)
in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 584:1)
accidit aliquando alteri et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 94:3)
Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 3:2)
ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 107:1)
quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intellegere videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 2:2)
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 169:1)
Gentius rex Illyriorum fecerat potius cur suspectus esset Romanis quam satis statuerat, utram foveret partem impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 310:1)
magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION