라틴어 문장 검색

quattuor hinc magnis procedunt fontibus amnes auriferi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:159)
Hispania patrem auriferis eduxit aquis, te gaudet alumno Bosphorus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:69)
Indorum si stagna petas Rubrique recessus litoris, auriferum veniam poturus Hydaspen;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:142)
quae sic aurifero Pactoli fonte tumescit Lydia, cum domitis adparuit Euhius Indis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:38)
Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:1)
Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:3)
- imus nos, protinus imus in nemus auriferum et sumptis decernimus armis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 670:2)
inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 2911)
circa enim omnis aurifera est et chrysocoliae miniique et aliorum colorum ferax.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 15:3)
Passaque ab auriferis tellus exire metallis Pactolon:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:17)
Secreta tenebis Litoris Euboici, memorando condite busto, Qua maris angustat fauces saxosa Carystos, Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus, Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus, Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:79)
Non humilem Sasona vadis, non litora curvae Thessaliae saxosa pavent, oraeque malignos Ambraciae portus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:38)
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae visere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII1)
Felix auriferae colone terrae, Rectorem vacuo sinu remittes Optabisque moras, et exeuntem Udo Dalmata gaudio sequeris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVIII2)
Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas, Miraris, Latia factus in urbe senex, Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem Et repetam saturae sordida rura casae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION