라틴어 문장 검색

Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
꿈을 꾸었다. 그가 보니 땅에 층계가 세워져 있고 그 꼭대기는 하늘에 닿아 있는데, 하느님의 천사들이 그 층계를 오르내리고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 28장12)
et Dominum innixum scalae dicentem sibi: " Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
주님께서 그 위에 서서 말씀하셨다. “나는 너의 아버지 아브라함의 하느님이며 이사악의 하느님인 주님이다. 나는 네가 누워 있는 이 땅을 너와 네 후손에게 주겠다. (불가타 성경, 창세기, 28장13)
stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.
그러자 주님의 천사가 포도밭들 사이, 양쪽에 담이 있는 좁은 길에 섰다. (불가타 성경, 민수기, 22장24)
Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vo tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
너희 모두는 언제까지나 한 사람에게 달려들어 그를 무너뜨리려 하느냐? 기우는 벽, 넘어지는 담처럼. (불가타 성경, 시편, 62장4)
Ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam?
어찌하여 당신께서는 그 울타리들을 부수시어 길 가는 사람마다 그것을 잡아 꺾게 하셨습니까? (불가타 성경, 시편, 80장13)
boves nostrae crassae Non est ruina maceriae neque egressu neque clamor in plateis nostris.
우리 소들은 살이 찌리라. 더 이상 성벽이 뚫리는 일도 사람들이 끌려가는 일도 없고 광장에서는 울부짖는 일도 없으리라. (불가타 성경, 시편, 144장14)
et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat;
보아라, 온통 엉겅퀴가 우거지고 전부 쐐기풀이 뒤덮었으며 돌담이 무너져 있었다. (불가타 성경, 잠언, 24장31)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
이제 내가 내 포도밭에 무슨 일을 하려는지 너희에게 알려 주리라. 울타리를 걷어치워 뜯어 먹히게 하고 담을 허물어 짓밟히게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 5장5)
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,
그리스도는 우리의 평화이십니다. 그분께서는 당신의 몸으로 유다인과 이민족을 하나로 만드시고 이 둘을 가르는 장벽인 적개심을 허무셨습니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 2장14)
Quorum alius postibus scalam applicat, ut per insertam fenestram se ingerat;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:5)
Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut nec pedem loco possent movere nec arreptum officium deserere, sed alius cum sua scala penderet sullimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:8)
et in scala caritatis nunc ad Christi ipsius amplexum conscendere, nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausaturum descendere?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:29)
Ad haec Godefridus quidam cognomen habens Burel, de Stampis civitate ortus, magister et signifer ducentorum peditum, qui et ipse pedes erat, fortis viribus, intuens fugam adversariorum procul a moenibus, muros scala, quam forte ibidem reperit, transvolat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:11)
- Viri cordati qualiter per coriaceam scalam intromissi sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 37:2)
Et scala assumpta, quae ex corio erat taurino, ad id negotium aptissima, paulatim muro appropinquant cum interprete suo, ubi ad moenia traditor viros adventantes operiebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION