-
Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.
- 그러나 어떤 사람들은 모세의 말을 듣지 않고, 그것을 아침까지 남겨 두었다. 그랬더니 거기에서 구더기가 꾀고 고약한 냄새가 났다. 모세가 그들에게 화를 내었다. (불가타 성경, 탈출기, 16장20)
-
Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 3:2)
-
Qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut in colluvione taeterrima audire existimes ululabili clamore Thersiten.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 15:1)
-
"Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere."
- (아풀레이우스, 변신, 4권 9:23)
-
Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:4)
-
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)
-
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
- (Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
-
sic et Europe niveum doloso credidit tauro latus et scatentem beluis pontum mediasque fraudes palluit audax.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 278)
-
Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:5)