라틴어 문장 검색

dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
dubiumque an essem sceleris infandi reum deus egit;
(세네카, Phoenissae 256:1)
facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 151:1)
Accidit infandum nostrae scelus, Aule, puellae;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV1)
odit genitos sanguine claro, spernit superos hominesque simul, nec fortunam capit ipse suam quam dedit illi per scelus ingens infanda parens, licet ingratum dirae pudeat munere matris hoc imperium cepisse, licet tantum munus morte rependat, feret hunc titulum post fata tamen femina longo semper in aevo.
(세네카, 옥타비아 2:10)
Etiam monebit sceleris infandi artifex, per scelera gnatus, nomen ambiguum suis, idem sororis gnatus et patris nepos?
(세네카, 아가멤논 18:3)
intravit hostis, ei mihi, captam domum, dolis novercae principis factus gener idemque natus, iuvenis infandi ingeni, scelerum capacis, dira cui genetrix facem accendit et te iunxit invitam metu.
(세네카, 옥타비아 3:8)
"fatum illud et ira nocentum Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis pectora sero videt nec primo in limine sistit conatus scelerum atque animos infanda parantes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii31)
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:6)
Praedicta postquam fata et infandum genus deprendit ac se scelere convictum Oedipus damnavit ipse, regiam infestus petens invisa propero tecta penetravit gradu qualis per arva Libycus insanit leo, fulvam minaci fronte concutiens iubam;
(세네카, 오이디푸스 12:1)
sceleri sed reddidit Atreus crimen et infandas excusat coniuge mensas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:268)
audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 102:2)
reputemus omnes quos ob infandas manus quaesitor urna Gnosius versat reos, vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
(세네카, 아가멤논 1:7)
no timere nutus cuius obsequium meus haud ferre posset fata post fratris dolor scelere interempti, cuius imperium tenet et sorte gaudet auctor infandae necis.
(세네카, 옥타비아 2:15)
Numquam enim scelus scelere vindicandum est.
악행은 악행으로 보복되어서는 절대로 안된다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 44)

SEARCH

MENU NAVIGATION