라틴어 문장 검색

Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi.
“맷돌은 그 위짝 하나라도 담보물로 삼아서는 안 된다. 그것은 생명을 담보물로 삼는 것이다.” (불가타 성경, 신명기, 24장6)
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.
이는 단도요 이빨은 칼인 세대 이런 세대가 나라의 가난한 이들을, 이 땅의 불쌍한 이들을 집어삼킨다. 수 잠언 (불가타 성경, 잠언, 30장14)
pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus aeris candentis.
다리는 곧고 발바닥은 송아지 발바닥 같았는데, 광낸 구리처럼 반짝거렸다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장7)
Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
이 작은 이들 가운데 하나라도 죄짓게 하는 것보다, 연자매를 목에 걸고 바다에 내던져지는 편이 낫다. (불가타 성경, 루카 복음서, 17장2)
Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: "Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur.
또 큰 능력을 지닌 한 천사가 맷돌처럼 큰 돌을 들어 바다에 던지며 말하였습니다. “큰 도성 바빌론이 이처럼 세차게 던져질 터이니 다시는 그 모습을 찾아볼 수 없을 것이다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장21)
Scintillant, totoque pluunt incendia coelo.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:1)
Scintillare polus, nunc fulgor lacteus omne Diffluere in coelum, longoque albescere tractu:
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:1)
Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:1)
Inflammat diadema caput quod, lampade multa Gemmarum radians, auro flammatur et extra Scintillans, lapidum duodeno sidere fulget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:5)
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
Cur forme species purgata serenat Adonim, Dauus abusiuam speciem gerit, Hector in armis Fulgurat, ingenii radio scintillat Vlixes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:13)
Mole sua fixum summa de rupe molarem Extorquere cupit, sub quo nutaret Achilles, Alcides gemeret totusque fatisceret Athlas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:11)
cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B] puellae;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:2)
regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:27)
In contradicenti latere throni, siderum pulchritudo jucundo scintillabat applausu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION