라틴어 문장 검색

maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:4)
nemo scire et omnes adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque corpore sistens sella levaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장2)
M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmauit, quae scire C. Matium et C. Oppium reliquosque Caesaris amicos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 2:2)
quare ergo, si nescit Calchas, adfirmat primum et scire se putat?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 4:2)
nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent conquisitos abductosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 9:2)
"Unde autem tu astutule asine, intra terminos pistrini contectus quid secreto, ut affirmas, mulieres gesserint scire potuisti?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:2)
Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:5)
Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 1:7)
Sciendum tamen, sicut veteres auctores adfirmant, peritissimos auguriorum et Aeneam et plurimos fuisse Troianos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3592)
A quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis (de ceteris rebus adfirmare non possum) nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 2:2)
cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium init.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 284:1)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)
etsi, quod praeter deos negat scire quemquam, id scit ipse utrum sit melius - nam dixit ante - , sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 98:8)
Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:4)
sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem adfirmare, quod Anchises ad Italiam venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4273)

SEARCH

MENU NAVIGATION