- 문장 검색

라틴어 문장 검색

illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 123:1)
unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi causa, cogitatione ipsa contineamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 105:1)
illud ediscendo scribendoque commune est, utrique plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum cogitationibus alis liberum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:3)
Scripsit et edidicit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI4)
neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:1)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)
illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit ceris ediscere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 127:1)
edidicerat illa, cum scripserat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 17:7)
Habebat studiis honorem, timebat pallebat scribebat, quamvis non posset ediscere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:2)
nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 124:1)
et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:2)
Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:2)
in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt - quis enim vestrum non edidicit Epicuri κυρίασ δόξασ, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:6)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo ".
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “이 일을 기념하여 책에 기록해 두어라. 그리고 내가 아말렉에 대한 기억을 하늘 아래에서 완전히 없애 버리겠다는 것을 여호수아에게 똑똑히 일러 주어라.” (불가타 성경, 탈출기, 17장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION