라틴어 문장 검색

Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacerdotibus iudicetur ex potestate aquae omnes res constare, putavi, quoniam in prioribus septem voluminibus rationes aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodum ante probetur, scribere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말16)
Queratur itaque et tradatur vobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus quod vos promittitis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:17)
'commentarios scripsit ualde quidem probandos:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 2:1)
Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:1)
neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 296:1)
vii Idus Martias scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 19:1)
scripsi ita ut te probaturum existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:4)
negat enim probari oportere eos qui leges scripserint, ne ratum haberetur iudicium, si totum corruptum sit, si unus accusator corruptus sit, non rescindere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 2:1)
sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:9)
ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:2)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:3)
primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare communicaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 3:6)
is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, verissime scripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 15A 6:2)
Scripsi sub ala sana quod sensum maxime probandum exhibet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1880)

SEARCH

MENU NAVIGATION