-
Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: " Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ".
- 빌라도는 명패를 써서 십자가 위에 달게 하였는데, 거기에는 ‘유다인들의 임금 나자렛 사람 예수’라고 쓰여 있었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장19)
-
Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem.
- 예레미야는 바빌론에 내릴 이 모든 재앙, 곧 바빌론을 두고 선포한 이 모든 말씀을 한 권의 책으로 기록하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장60)
-
IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 2:1)
-
id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 2:1)
-
Picture cedit uestis que tota figuris Scribitur et forma pretendit scripta libelli.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:8)
-
Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 17:1)
-
Quam maxime studui, ut non solum veri Boetii scripta sed etiam veram scribendi formam ederem.
- (보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:2)
-
Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 16:1)
-
Eum librum tibi misi Regio, scriptum quam planissime res illa scribi potuit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 19 1:6)
-
In his scriptum fuit me illi iam tertium scripsisse.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 3:1)
-
Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:2)
-
nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his molestiis pervenire velis.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 16:1)
-
mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:2)
-
sed licet bono fulgeas ut conscientiae sic dictionis ordinatissimae, nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 4:4)
-
Illi scripture facies applaudit et illos Colligit in scripto, qui, ducti remige mentis, In superas abiere domos secretaque celi Scrutati, meruere sibi deitatis honorem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:19)