라틴어 문장 검색

Dixit enim: " In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes;
그는 이렇게 말한다. “나는 내 손의 힘으로 이것을 이루었다. 나는 현명한 사람이기에 내 지혜로 이루었다. 나는 민족들의 경계선을 치워 버렸고 그들의 재산을 빼앗았으며 왕좌에 앉은 자들을 힘센 장사처럼 끌어내렸다. (불가타 성경, 이사야서, 10장13)
Plaustrum, super quod erat scrinium Petri plenum innumerabilis auri et argenti, captum et retentum est, et ad Niczh una cum captivatis reductum, et in aerario ducis repositum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:6)
Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:1)
Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:2)
Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:3)
Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:4)
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:1)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
inuentus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:4)
nam, si luxerit, ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena, ac te his suppliciis remunerabor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 147)
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,inuenior Parthis mendacior et prius ortosole uigil calamum et chartas et scrinia posco.
(호라티우스의 두번째 편지, 145)
ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam.
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장70)
tu credis amorem, tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas, si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI141)
Scrinia da magnis, me manus una capit.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, II2)

SEARCH

MENU NAVIGATION