라틴어 문장 검색

ut ipsi anfractus cavernarum mira providentia sinuati, plurimum utilitatis afferant, ne repente feriat secreta capitis sonus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:4)
Ita operator noster instituit, ut non extenta a stomaco ad imum, sed sinuata sint ac reflexa;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:1)
Eius nune residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti, ad usque laevum Bospori Thracii latus (ut ordo postulat) exsequemur, id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici, circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus, lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 37:2)
Quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis, cum primatibus fidentissimus imperator, ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus, occursuros hosti manipulos instruebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 16:1)
Uberes enim crines leniter remissos et cervice dependulos ac dein per colla dispositos sensimque sinuato patagio residentes paulisper ad finem conglobatos in summum verticem nodus astrinxerat.
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:5)
Item instantiae conformes sunt scrotum in animalibus masculis, et matrix in femellis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 284:1)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장108)
Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장32)
ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장33)
oscheon Graeci, scrotum nostri vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장14)
Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장24)
interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장29)
estque tum scrotum et rotundum et tactu leve:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장32)
nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION