라틴어 문장 검색

Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
그들은 북쪽에서 병거와 수레와 민족들의 무리를 거느리고 너에게 와서, 큰 방패와 작은 방패와 투구로 무장하고 사방으로 너를 둘러쌀 것이다. 그래서 내가 그들 앞에 소송 거리를 내놓으면, 그들은 저희 법규에 따라 너를 심판할 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장24)
miscentur auxiliaribus galeis scutisque, nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux et instigator;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장12)
iaciunt Cerealia dona, iacta super galeas scutaque longa sonant, posse fame vinci spes excidit, hoste repulso candida Pistori ponitur ara Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권248)
igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non volneraverant turbarent neque subire erat facile ad propiorem pugnam neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent - stantes et expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 503:1)
Boemundus vero, Tankradus et omnis militia Antiochiae non segnius illi in faciem armis, lorica et galea ac scutorum testudine ad obsistendum in tubis et cornibus fortiter exclamantes properabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:10)
Porro alium ocreis, scuto, galea ferroque insignem e ludo putares gladiatorio procedere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:3)
Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 21장5)
Galeas et scuta virorum Pilaque contorsit violento spiritus actu, Intentusque tulit magni per inania coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:37)
fulgentibus armis licet intempestive 'fulgentibus' dixerit, tamen potest significasse scutum et galeam, quibus solis caruerat patrem portans et filium ducens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7492)
alibi ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2573)
et notandum quod adfectate variaverit, ut Aeneae uno loco arma describeret, Turni vero hic hastam, gladium et loricam, in septimo autem scutum et galeam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 903)
ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum gladium galeam in onere nostri milites non plus numerant quam umeros lacertos manus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:3)
Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:12)
quam multa sub undas scuta virum galeasque et fortia corpora volves, Thybri pater!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:12)
Coeperat umenti Phoebum subtexere palla Nox et caeruleam terris infuderat umbram, ille propinquabat silvis et ab aggere celso scuta virum galeasque videt rutilare comantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권212)

SEARCH

MENU NAVIGATION