라틴어 문장 검색

Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 9:2)
dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suae consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:38)
Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 7:7)
Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:4)
At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 6:1)
Haec cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque operam, ne penuria cibi macrescat pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 1:5)
Interea tribunus legionis Arnoldius nihilo secius alteram oppidi partem acerrime adoriebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.64)
Inuidus alterius macrescit rebus opimis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0235)
Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus, Amisit testes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXIII Capones1)
nec secius minus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2774)
sic piratis mare servit ut mercatori, nec fluctus secius hosti obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2279)
Currit iter tutum non secius aequore classis, promissisque patris Neptuni interrita fertur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:5)
invidus alterius macrescit rebus opimis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 234)

SEARCH

MENU NAVIGATION