라틴어 문장 검색

- De decollatione octodecim clericorum et de captivitate Baldewini comitis, principis Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 79:2)
In hoc tam crudeli diffugio clerici octodecim, monachi vero tres, qui ad corroborandos milites Christi spiritualibus armis convenerant, decollati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:1)
ac utrinque committentes, Sarracenorum octodecim ceciderunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:5)
ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 16:2)
Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 9:2)
Princeps tunc annorum erat circiter quindecim, sponsa autem circiter octodecim.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:3)
Qui certe (propter odia populi sui et titulum filii sui, tunc aetatem octodecim annorum implentis, principis certe audacis et liberalis, quique ipso aspectu et oris maiestate oculos populi in se trahebat) fortasse in eum irruere potuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:5)
dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suae consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:38)
Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 7:7)
Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:4)
Interea tribunus legionis Arnoldius nihilo secius alteram oppidi partem acerrime adoriebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.64)
nec secius minus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2774)
progrediatur post concursum cum partibus quindecim vel sexdecim vel septendecim vel octodecim;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:11)
partium octodecim postea, & velocitas partium duarum ante reflexionem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:17)
invenietur ejus velocitas partium sex post reflexionem, dicendo, ut motus partes sex ante reflexionem ad motus partes octodecim postea, ita velocitatis partes duae ante reflexionem ad velocitatis partes sex postea.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION