라틴어 문장 검색

Attendite, fratres et verbosi amici, quantum ab invicem dissonent divinae et humanae traditiones, spirituales et animales philosophi sacrarum et saecularium litterarum disciplinae:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:2)
Si igitur pluviam nunc facere possit aut velit, eo utique tempore id facere potest, aut etiam vult, in quo id eum facere non oportet quod ab omni dissonat ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:2)
Nam permittitur amatori sui amoris secretarium invenire idoneum, cum quo secrete valeat de suo solatiari amore, et qui ei, si contigerit, in amoris compatiatur adversis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 14:5)
Miles quidam, dum pro cuiusdam dominae laboraret amore et ei non esset penitus opportunitas copiosa loquendi, secretarium in hoc sibi quendam facto de mulieris assensu adhibuit, quo mediante uterque alterius vicissim facilius valeat agnoscere voluntatem et suam ei secretius indicare, et per quem etiam occultius amor inter eos possit perpetuo gubernari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 23:2)
Quanto enim aliquid secretius iniungitur mulieri servandum, tanto avidius illud cunctis indicare laborat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:2)
Si enim viderit amicum secretius loquentem cum aliquo, proditionem putabit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:8)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Et acceptum enim benefitium eterne memorie commendandum est, plene laudaredebes et palam, non secrete nec ad aures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:2)
Philosophus hoc audiens commotus pietate pauperem adse vocavit et ait ei secrete:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:25)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 27:2)
Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 2:1)
quod utrumque dissonare videtur a veritate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 6:2)
Hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila colloquens subinde visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION