라틴어 문장 검색

Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem,
주 너희 하느님께서 너희에게 상속 재산으로 차지하라고 주시는 땅에서 너희에게 복을 내리실 것이므로, 너희 가운데에는 가난한 이가 없을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 15장4)
Dicit ei Iesus: " Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ".
예수님께서 그에게 말씀하셨다. “목욕을 한 이는 온몸이 깨끗하니 발만 씻으면 된다. 너희는 깨끗하다. 그러나 다 그렇지는 않다.” (불가타 성경, 요한 복음서, 13장10)
sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris.
오히려 너희 손을 활짝 펴서, 그가 필요한 만큼 넉넉히 꾸어 주어야 한다. (불가타 성경, 신명기, 15장8)
sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
이방인에게는 이자를 받고 꾸어 주어도 되지만, 너희 동족에게는 이자를 받고 꾸어 주어서는 안 된다. 그래야 주 너희 하느님께서, 너희가 차지하러 들어가는 땅에서 너희 손이 하는 모든 일에 복을 내려 주실 것이다.” (불가타 성경, 신명기, 23장21)
Dixitque ei pharao: " Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam? ". At ille respondit: " Nulla; sed obsecro, ut dimittas me ".
그러자 파라오는 “나와 함께 있으면서 무엇이 부족하여 네 고향으로 가려고 애쓰느냐?” 하고 물었다. 하닷은 “부족한 것은 없습니다만, 제발 저를 보내 주십시오.” 하고 간청하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 11장22)
Etenim visio non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:4)
"Qui dat pauperi nonut reficiat viscera indigentis, sed ut removeat tedium impetrantis, et rem perdit et meritum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 7:3)
Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 2:1)
In hominum autem figura, licet insuavi, ita victu sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium, et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque terga subsertam, fotu calefaciunt brevi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 3:1)
Sed hoc plane indigeo discere, quid sit 'penus' et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 7:1)
Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)
Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장6)
Cauterium bonum est, sed que mihi vulnus, ut indigeam cauterio?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:5)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
Non praesumat loqui hominibus qui ad exponendum quae dicit non sufficit, sed magis ad Deum qui expositione non indiget, in suae fidei confessione verba convertat, quam ad hominum doctrinam verba quae non intelligantur, frustra proferat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION