라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
Selenivm Cum ego antehac te amavi et mi amicam esse crevi, mea Gmnasium, et matrem tuam, tum id mihi hodie aperuistis, tu atque haec:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 11)
Decet pol, mea Selenium, hunc esse ordinem benevolentis inter se beneque amicitia utier, ubi istas videas summo genere natas, summatis matronas, ut amicitiam colunt atque ut eam iunctam bene habent inter se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 122)
meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem vidi esse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 149)
Matronae magis conducibilest istuc, mea Selenium, unum amare et cum eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 199)
O mea Selenium, adsimulare amare oportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1123)
di me omnes, magni minuti, et etiam patellarii faxint, ne ego vivos savium Selenio, nisi ego teque tuamque filiam meque hodie obtruncavero, poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero, et equidem hercle nisi pedatu tertio omnis efflixero, nisi tu illam remittis ad me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1312)
ibo domum, atque ad parentes redducam Selenium.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3146)
sequere hac me, Selenium, ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 12)
Selenivm Mater mea, periimus miserae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 19)
quae me opere tanto servare iussit, qui suos Selenium parentes facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva, quam quaedam meretrix ei dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 267)

SEARCH

MENU NAVIGATION