라틴어 문장 검색

Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 3:1)
His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 38장5)
ipsos iubet signis bellaturoque togatus imperat et spectant aquilae decreta senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:51)
Eodem anno gravibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui avus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장1)
Et Considius Aequus et Caelius Cursor equites Romani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum praetorem petivissent auctore principe ac decreto senatus puniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장1)
ita medendum senatus decreto aut lege, sicut Augustus quaedam ex horrida illa antiquitate ad praesentem usum flexisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장5)
habitus tamen supremis honor ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장9)
dein Piso viginti per annos pariter probatus publico funere ex decreto senatus celebratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장9)
'Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine interfui, cum contra instituta et leges maiorum nova senatus decreta postularentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장1)
at consules perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere Caesari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장2)
sed curia et ipsi Sedibus exsiluere Patres, invisaque belli Consulibus fugiens mandat decreta senatus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:52)
Ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장65)
Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장3)
cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse in vicem quem ad modum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 355:1)
petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 234:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION